LINGERE pulverem

LINGERE pulverem
LINGERE pulverem
supplicum ritus. Haec enim summa et extrema abiectio et habitus eorum, qui se victos fatebantur, et a se verbera, plagas, aut gravem aliquam ignominiam supplices deprecabantur, aut humilimum aliis et abiectissimum deferebant ac profitebantur obsequium: ut abicerent se quam maxime posient, sicque humi strati terram toto corpore contingerent. Sic legimus de Messiae hostibus, iesaiae c. 49. v. 23. Vultu in terram demisso incurvabunt se habentes honorem tibi pulveremque pedum tuorum lingent. Et alia occasione Ierem. Thron. c. 3. v. 29. Ponent, ait, in pulvere os suum, si forte sit spes. Unde prov. Lingunt pulverem sicut serpentes, cuius meminit Mich. c. 7. v. 17. ad hanc enim poenam serpentem damnatum esse divinitus, scimus ex Lapsûs Historia. Eodem humilitatis indicio saccum ex panno purpureo confectum ad instar codicis, pulvere factum, Sceptri loco, ferebat olim Imp. CP. quoties sollenniter et Imperialiter indutus in publicum prodiret, uti supra vidimus, in voce Acasiae. Sed et apud Nasamones, in amicitiae et societatis fidem, de manu alterius uterque sumpto invicem poculo bibere, qod si nihil humoris in promptu esset, sumptum e terra cinerem lingere consuevisse refert Herod. l. 4. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PULVEREM lingere — inter Supplicum ritus, vide supra Lingere pulverem, ubi etiam aliquid de sacco purpureo pulvere repieto, quem sceptri locô Imperat. Byzantinus fer ebat, quoties sollenniter prodiret …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FACIEM procidendi ritus supplicum (in) — in FACIEM procidendi ritus supplicum ad pedes eius, cui supplicabant vel quasi ad pedes cum Dei pacem exorarent, apud Hebraeos in usu, ut e Sacris notissimum. Inde ad alias gentes transiit. Ita enim Darii mater et coniux, provolutae ad pedes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUPPLICANDI Ritus — apud Veteres varius fuit. Antiquissimis temporibus quomodo ille fuerit peractus ex Homero patet. Apud eum enim Il. α. Thetis ante Iovem, cui erat supplicatura, sedit: quem morem alibi non est tam facile reperire. Illud tantum Interpretes… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”